Familia
Memoria
Otho (Graece Όθων; natus Salisburgi die 1 Iunii 1815 sub nomine Otto Friedrich Ludwig von Wittelsbach; mortuus Bambergae die 26 Iulii 1867) fuit rex Graeciae inter annos 1832 et 1862 necnon princeps Bavariae.
Otho fuit filius secundus regis Ludovici I Bavariae uxorisque eius Theresiae. Anno 1832, septemdecimo aetatis suae, a concilio nationis Graeciae electus est rex Graeciae quae sub tutela "Potestatum Magnarum" independentiam ab Imperio Ottomanico nacta erat. Anno 1843 rebus novis coactus est, ut invitus constitutionem promulgaret. Anno 1862 eiectus est a regno et in Bavariam fugit.
In matrimonium duxerat Amaliam Oldenburgensem anno 1837; amasiam etiam habebat Ioannam Digby, sed sine prole mortuus est.
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Othonem spectant. |
Otho 1833–1862 • Georgius I 1863–1913 • Constantinus I 1913–1917 • Alexander 1917–1920 • Constantinus I 1920–1922 • Georgius II 1922–1924, 1935–1947 • Paulus 1947–1964 • Constantinus II 1964–1973 | |