Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Regio Costromensis vel Kostromensis (Russice Костромская область, tr. Kostromskaja oblast’) est subiectum Foederationis Russicae, in eius Districtum (Circulum) Foederalem Centralem inclusum.
Regio Costromensis anno 1944 creata est. In septentrio-oriente Russiae Europaeae sita est, cum regionibus Iaroslaviensi (in occidente), Vologdensi (in septentrione), Kirovensi (in oriente) atque Analeptriana et Novogardiensi Inferiori (in meridie) contermina. Aream 60 211 chm2 et circa 654 milia incolarum (anno 2015) habet. Metropolis regionis est Costroma (Kostroma). Aliae urbes regionis Galicia (Russia), Tchuhloma, Macariopolis et Salinae Galicienses sunt. Fluminum regionis Volga et Costroma et Monza et Unža et Vetluga nominandae sunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Costromensem spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 58°33′0″N 43°41′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |