Area est mensura geometrica, quae cuiusdam regionis sive superficiei magnitudinem ostendit. Aream in Systema Internationale metris quadratis, cuius sigla sunt m2, metamur.
Nonnullae arearum mensurae quae frequenter adhibentur:
Multae formulae sunt formae geometricae quarum area facile computantur, exempli gratia:
Ex tempore Isaaci Newtoni et Godefridi Gulielmi Leibnitii, cum calculus differentialis et integralis inventus sit, mathematici superficierum areas optime ratiocinari sciunt. Ad aream S superficiei in figura I patentis computandam mathematici hoc integrale computant:
Praeterea manifestum est hanc superficierum arearum inveniendi rationem esse generalem, i.e. semper ad areas inveniendas integrale quoddam computandum esse.
Vicimedia Communia plura habent quae ad aream spectant. |