Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Spira (theodisce Speyer), cuius nomen Romanum fuit Nemetae, est urbs 50'036 incolarum (anno 2011) historia ac cultura illustris ad Rhenum Superiorem sita. Fuit olim urbs capitalis civitatis Nemetum.
A Romanis condita tum Noviomagus sive civitas Nemetum sive Augusta Nemetum appellata est. Ad usque annum 406 ad Imperium Romanum pertinuit. Circa annum 600 nomine "Spira" locus medius pagi Spirensis facta est. Medio Aevo Spira fuit urbs imperialis et inter gravissimas Sacri Romani Imperii urbes numerabatur. Saeculo 16 in hac urbe Dietae quinque Sacrum Romanum Imperium habebantur:
Inter annos 1816-1945 Spira fuit administrativa Palatinatus Bavarici sedes; hodie est municipium 50 000 incolarum provinciae Germaniae Rhenaniae-Palatinatus.
Longe nota est urbs Spira ob ecclesiam cathedralem, quae est maxima toto orbe terrarum ecclesia Romanica et ab anno 1981 in indice UNESCO Mundi Hereditatis posita.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Spiram spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 49°19′0″N 8°26′1″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • "07318000" apud Statistik-Portal • Store norske Lexikon • Treccani |