Vide etiam paginam discretivam: Lugdunum (discretiva)
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Lugdunum (-i, n.; Francogallice Lyon), est municipium 520 fere milium incolarum (anno 2020) in Francia situm, post Lutetiam Parisiorum et Massiliam tertia a maxima Franciae urbs, et caput praefecturae in regione Arvernia Rhodano et Alpibus. Praesens praefectus urbis est Gregorius Doucet.
Situs Lugduni confluentes fluvii Arar Rhodanusque sunt.
Colonia Romana a Lucio Munatio Planco anno 43 a.C.n. condita est. In Imperio Romano fuit caput provinciae Galliae Lugdunensis et trium provinciarum Gallicarum. Sanctus Irenaeus Lugduni aetate Romana vixit.
Lugdunum est sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, et quisque archiepiscopus Lugdunensis, nunc Oliverius de Germay, ex anno 1078 iussu Gregorii papae VII est primas Franciae.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lugdunum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 45°45′32″N 4°50′29″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • "69123" apud INSEE • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Iacobus Ludovicus Hénon 1870 • Claudius Desiratus Barodet 1872–1873 • Antonius Gailleton 1881 • Ioannes Victor Augagneur 1900 • Eduardus Herriot 1905 • Georgius Cohendy 1940 • Georgius Villiers 1941 • Petrus Ludovicus Andreas Bertrand 1943 • Iustinus Godart 1944 • Eduardus Herriot 1945 • Ludovicus Pradel 1957 • Franciscus Collomb 1976 • Michael Noir 1989 • Raimundus Barre 1995 • Gerardus Collomb 2001 • Georgius Képénékian 2017 | |