Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Ambianum, vel potius plurali numero Ambiana, apud antiquos Samarobriva, Francogallice: Amiens, est commune et urbs Francica caputque regionis Picardiae (a die 1 Ianuarii 2016 Septentrione, Freto et Picardia) et praefecturae Samarae. Samara flumen urbem dividit.
Samarobriva crevit ex angustiis in horticulis, Sancti Petri collis causa in septentrione. Quae collis hodie iam videnda, ut arx ipsa hic struetur. Semita Sancti Petri, paene inclinans, ducebat per septentrionem portam ex urbe. Apud angustias pontes, et insuper textilis officinae medio aevo conditae sunt. Samarae fossa solum incipiento {?} saeculo undevicensimo excavatus est; pons prope arcem aedificatus est post secundo universo bello. Circum vero Saint-Leu vicum, Saint-Maurice vicum et cardonem crevit urbs.
E vestigiis in suburbio Saint-Acheul repertis nuncupata est cultura archaeologica Acheulium.
Aevo Romano urbs capitalis fuit civitatis Ambianorum.
Die 25 Martii 1802 hac in urbe Britannia ex altera parte et Francia, Res publica Batava atque Hispania ex altera de pace Ambianensi inter se convenerunt. Ita bellum secundum coalitionis finitum est.
Inter primum bellum mundanum urbs brevi tempore a militibus Germanicis occupata est. A mense Iulio usque ad Novembrem Pugna maxima ad Samarobrivam certebatur. Die 8 Augusti 1918 Autocurrus armati Francorum apud Samarobrivam acies Germanorum perrumperunt. Hoc factum postea initium cladis Germaniae videbatur.
Samarobriva est sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et praesens episcopus est Oliverius Leborgne.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ambianum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 49°53′31″N 2°17′52″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • "80021" apud INSEE • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |