Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Avaricum Biturigum sive simplicius Avaricum (Francogallice Bourges) est urbs Francica et praefecturae Cari caput in regione Media. Aevo Romano urbs capitalis fuit civitatis Biturigum Cuborum provinciaeque post-Diocletianae Aquitanicae primae.
Ad Avaricum, ubi enumerantur ubique aquae, quinque sunt flumina praecipua, rivulorum duo, alter vulgo Voiselle qui paludem Avarae et Voiselle notam interfluit, alter Avara Minor vulgo Aurette qui olim arte sulcata est forsitan regnante Carolo Magno et hodie subterraneus urbis per sinum est, fluvii tres ex quo Utrio vel Avaro vulgo auron qui aquis Avarae Minoris augentur, Molo vulgo Moulon et Avara (Maior) vulgo Yèvre qui eminet inter omnes.
Avaricum Biturigum est sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, et praesens archiepiscopus est Armandus Maillard.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Avaricum Biturigum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 47°5′1″N 2°23′44″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • "18033" apud INSEE • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |